Lesson 32

Vocabulary

Nouns

Custodia custodiae f protection, guards
Exercitus exercitus m army
Paupertas paupertatis f poverty

Adjectives

Dives divitis rich
Par paris + dat equal
Pauper pauperis poor

Conjunctions

Dummodo + subj provided that, so long as

Verbs

Malo malle malui to want
Nolo nolle nolui to not…wish, be unwilling
Pateo patere patui to be open, lie open
Praebeo praebere praebui praebitum to offer, provide
Promitto promittere promise promissum to send forth, promise
Volo velle volui to wish, want

Practice and Review

1. Primo ille tres rediculi ne mediocria quidem pericula fortiter ferre poterant et ullum auxilium offerre nolebant.
2. Maxime rogavimus quatum auxilium septem feminae adferrent et utrum dubitarent an nos mox adiuvarent.
3. Denique armis collatis, imperator promisit decem milia militum celerrime discessura esse, dummodo satis copiarum reciperent.
4. Paria beneficia, igitur, in omnes dignos conferre mavultis.
5. Haec mala melius exponant ne divitias minuant aut honores suos amittant.
6. At volumes cognoscere cur sic inviderit et cur verba eius tam dura fuerint.
7. Cum ceteri has insidias cognoverint, vult in exsilium furtim ac quam celerrime se conferre ut rumores et invidiam vitet.
8. Multine discipuli tantum stadium usque praestant ut has sententias fecillime uno anno legere possint?
9. Cum divitias amisisset et unum assem non haberet, tamen omnes cives ingenium Moresque eius maxime laudabant.
10. Plura melioraque legibus aequis quam ferro certe faciemus.
11. Oculi tui sunt pulchriores sideribus caeli, mea puella; es gracilis et bella, ac oscula sunt dulciora vine: amemus sub luce lunae!
12. Iste hostis, in Italiam cum multis elephantis veniens, primo pugnare noluit et plurimos dies in montibus consumpsit.
13. Si nepos te ad cenam invitabit, mensam explebit et tibi tantum vini offered quantum vis; noli, autem, nimium bibere.

Sententiae Antiquae

1. Occasio non facile praebetur sed facile ac repente amittitur.
2. Nobiscum vivere iam diutius non potes; noli remanere; id non feremus.
3. Vis recte vivere? Quis non?
4. Plus novisti quid faciendum sit.
5. Mihi vere dixit quid vellet.
6. Paares cum paribus facillime congregantur.
7. Temagis quam oculos meos amo.
8. Homines libenter id credunt quod volunt.
9. Multa eveniunt hominibus quae volunt et quae nolunt.
10. Consilio melius contendere atque vincere possumus quam ira.
11. Optimus quisque facere mavult quam dicere.
12. Omnes sapientes feliciter, perfecte, fortunate vivunt..
13. Maxime cum laudant qui pecunia non movetur.
14. Si vis scire quam nihil mali in paupertate sit, confer pauperem et divitem: pauper saepius et fidelius ridet.
15. Magistri pueris crustula dant ut prima elementa discere velint.
16. Si vis me flere, dolendum est primum ipse tibi.

The Character of Cimon

Cimon celeriter ad summos honores pervenit. Habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam scientiam legume et rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerant. Itaque hic populum urbanum in sua potestate facillime tenuit et apud exercitum valuit plurimum auctoriatate.

Cum ille occidissed, Athenienses de eo diu doluerunt; non solum in bello, autem, sed etiam in pace eum graviter desideraverunt. Fuit enim vir tantae liberalitatis ut, cum ultos hortos haberet, numquam in his custodias poneret; nam hortos liberrime patere voluit ne populus ab his fructibus prohiberetur. Saepe autem, cum aliquem minus bene vestitum videret, ei suum amiculum dedit. Multos locupletavit; multos paupers vivos iuvit atque mortuos suo sumptu extulit. Sic minime mirum est si, propter mores Cimonis, vita eius fuit secura et mors eius fuit omnibus tam acerba quam mors cuiusdam ex familia.
(a puero from his boyhood; potestas -tatis power; auctoritas -tatis authority; Athenienses Athenians; hortus I garden; vestitus a um clothed; amiculum I cloak; locupletare to enrich; sumptus us expense; effero bury; mirus a um surprising; securus a um: se without)

 

<~Back