Hannibal, filius Hamilcaris, Carthagine natus est.  Odium patris erga Romanos sic conservavit ut numquam id deponeret.  Nam post bellum Punicum, cum ex patria in exsilium expulsus esset, non reliquit stadium belli Romanis inferendi.  Quare, cum in Syriam venisset, Antiocho regi haec locutus est ut hunc quoque ad bellum cum Romanis inducere posset:

 

“Me novem annos nato, pater meus Hamilcar, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, sacrificium dis fecit.  Eodem tempore quaesivit a me vellemne secut proficisci.  Cum id libenter audivissem et ab eo petere coepissem ne dubitaret me ducere, tum ille ‘Faciam,’ inquit, ‘si mihi fidem quam in amicitia cum Romanis futurum esse.  Id ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi ut nemo sit qui plus odii erga Romanos habeat.”

 

Hac igitur aetate Hannibal cum patre in Hispaniam profectus est.  Post multos annos, Hamilcare et Hasdrubale interfectis, exercitus ei imperium tradidit.  Sic Hannibal, quique et viginte annos natus, imperator factus est.  Tribus annis omnes gentes Hispaniae superavit et tres exercitus maximos paravit.  Ex his unum in Africam misit, alterum cum fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit.

 

Ad Alpes venit, quas nemo umquam ante eum cum exercitu transierat Alpicos concantes prohibere eum transitu occidit; loca patefecit; itinera munivit; effecit ut elephantus ire posset qua anatea unus homo vix poterat repere.  Sic in Italiam pervenit et Scipione superato, Etruriam petivit. Hoc in intinere tam gravi morbo oculorum adfectus est ut postea numquam dextro oculo bene uteretur.

 

Multos duces exercitusque Romanos superavit;  longum e;st omnia proelia enumerare.  Post Cannensem autem pugnam nemo ei in acie in Italia restitit.  Cum autem P. Scipio tandem in Africam invasisset, Hannibal, ad patriam defendendam revocatus, Zamae victus est.  Sic post tot annos Romani se periculo Punico liberaverunt.

 

 

 

Vocabulary

Bellum infero make ware on                              ara ae f  altar

Juro 1st swear                                                   jus jurandum, juris jurandi n oath

Occido ere occidi cut down                              munio 4th fortify

Efficio bring it about                                          qua where

Anatea befor                                                    vix scarcely

Repo ere repsi crawl                                         morbus I disease                      

Adficio  afflict                                                   proelium ii battle

Acies ei f battle line                                           resisto ere restiti  + dat  resist

Tandem  finally                                     invado ere invasi invasum invade